Latin
DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 206
Unproofread scanNot analysed yet
totus est pro Epicurea de Voluptate sententia: ET illam tamen aliàs ita acriter impugnaverat: ut lib. 3. cap. 12. HABES hûc-usque quasi indicem illarum contradictionum, quas legendo, &conferendo scholasticos hosce libros inter se, observare mihi licuit. OMITTO autem plurimas, quae potuissent ex praecedentibus exercitationibus in praesentem congeri: ut, CVM Aristoteles arguitur quòd ex istis Sectatoribus Materiam tribuerit Coelo: ET ex illis quòd negaverit. CVM ex his quòd materiam coelestem ejusdem naturae cum sublunari fecerit: ET ex aliis quòd alterius. Item CVM in Organo dicit Priores fuisse artis ratiocinandi expertes, quòd ipse nempe illam primus invenisset: Er ratiocinationes tamen ex arte tradidisse asserit. CVM in Acroasi nititur aeternitatem motus comprobare: ET suâ se nihilominùs consequentiâ strangulat. CVM docet in omni genere esse unam contrarietatem, statuit verò unum genus speciale substantiae: Ex toties tamen negat Substantiae quidpiam esse contrarium: atque ita de caeteris.