Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 79
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum aliud petitur ex eo, quòd cùm Laertius texuerit seriem, &catalogum librorum Aristoteleorum: ut multi nobis deficiunt, qui ab illo recensentur: ita vicissìm plurimos habemus, de quibus nulla apud ipsum mentio. Imprimis quippe non memorantur in illo catalogo neque xij. aut xiv. Metaphysicorum, neque Nicomachiorum X. neque Physicorum viij. neque de coelo iv. neque de Generatione ij. neque Meteororum iv. neque de Anima iij. quos proinde quis dubitet esse supposititios? Si illi enim extitissent Laërtii temporibus: anne ipsos ille celasset? vel, nullam-ne suspicionem illorum habere Confirmatur quòd Laertia praesertìm non respondeant, &quòd upponi potuerint in Bibliotheca Alexandrina. habere potuisset, qui tam diligenter conquisierat vitam, librósque Philosophorum? Omitto verò quod spectat ad libros Dialecticos, recenseri analyticorum priorum non duos, sed novem: Topicorum item non octo, sed ex una parte septem, ex alia duos: Sophisticorum item non duos, sed quatuor: atque ita de caeteris.