Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 80
Unproofread scanNot analysed yet
Vt adhuc circa Topica praeteream non reperiri in iis, quae jam venditantur, nonnulla, quae ipsemet Aristoteles citavit in libris Rhetoricorum, &prioris analyseos suis ipsius ex Topicis. Certè neque haec ipsa, quae nos habemus Topica deprehendes respondere iis, quae ab Aristotele M. Tullius testatur conscripta. Addo &aliam rationem hujus incertitudinis, simulque obreptionis librorum supposititiorum. Cùm Ptolemaeus Philadelphus celebratam illam Bibliothecam Alexandriae conderet, usus est operâ praesertìm Demetrii Phalerei Peripatetici hominis. Hic, ut Regis nomine praemia magna pollicebatur libros undique afferentibus: ita nullos, qui perhiberentur esse Aristotelis, censuit esse negligendos. Scribit itaque Ammonius multos spe lucri fuisse oblatos sub nomine Aristotelis, qui tamen spurii essent. Philoponus certè memorat in Bibliotheca illa visos fuisse Aristoteli inscriptos Analyticorum libros 40. cùm non admittantur tamen nommuniter nisi 4. Et quis certus esse possit, an qui ad nos usque pervenerunt, Aristotelis, an aliorum sint?