Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 81
Unproofread scanNot analysed yet
Et pari ratione, cùm scribat ille idem Ammonius visos fuisse duos Categoriarum: quis scit an nos verum jam habeamus, an adulterinum? Plurimi sanè suspicantur ad Architam potiùs, quàm ad Aristotelem referendum. DICAM-NE quòd, cùm tam multi Aristoteles fuerint; referente Laërtio potuerint opera aliorum facilè adscribi uni Stagyritae? ut saepiùs contingunt simi lia. Nam &cùm multi fuerint loves, unus tamen Saturni filius omnium tulit operas: &cùm multi fuerint Hercules, unum tamen Alcmenae filium labores omnium fecere insignem. Dicam aliquid adhuc probabilius. Cùm Theophrastus, &alii stylum Aristotelis imitati fuerint (si fuit enim Aristoteles aureum flumen fundens, ut Cicero loquitur: fuit &in Theoplirasto eloquendi nitor tam divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur, subscribente Fabio: fuit &Lycon in dicendo tam suavis, &dulcis, ut additione literae unius sit etiam appellatus Glycon, quod Laërtius memorat) cùm praetereà Theophrastus; &alii multos composuerint libros sub eisdem titulis, Itemqui quòd fuerini multi Aristeteles, &multi Aristotelei, quorum opera uni Stagyrita adscribi potua. rini.