Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 82
Unproofread scanNot analysed yet
titulis, quibus Aristoteles (ut vel colligere licet ex Laëmanis catalogis) potuit sanè temporum tractu inscriptio subrepere unius pro alio. Sic enim controvertitur principium ne Metaphysices, itemque librorum de Plantis, &alia sint ipsius Theophrasti, an verò Aristotelis? Quid quòd ipse Cicero in libris de finibus non admodùm ambiguè testatur libros Moralium Nicomachiorum, qui Aristoteli vulgò adscribuntur, tribuendos Nicomacho Aristotelis filio? Ne verò quis objiceret (quod etiam-num faciunt) Aristotelis stylum, &solertiam, non video, inquit Cicero, cur non potuerit Patri similis esse filius. Confirmatur hac in parte Ciceronis sententia, tùm quòd isti libri, ut jam dictum est, non extant in catalogo, qui apud Laërtium: tùm quòd ipse Laërtius in vita Eudoxi, refert scripsisse Nicomachum, voluptatem esse factam ab Eudoxo ipsum bonum: hoc autem est quod decimo libro Nicomachiorum legimus. Verùm quid in hoc immoror? Non-ne plurimi libri jam inter opera Aristotelis habentur, quos tamen esse Aristotelis vix quispiam ausit asserere? v. c. libri de Plantis, liber de Mundo ad Alexandrum, permultique alii. Neque verò istud ipsum est in Aristotele novum: nam &Platoni, &M. Tullio, &Senecae, &Origeni, &DD. Cypriano, Hieronymo, Augustino, caeterisque magnis viris contigit fieri hujusmodi librorum suppositionem. Veruntamen, ut concedamus habere nos libros, qui justè, ac legitimè Aristoteli adscribantur: ecce non levius, quod subsilit, incertitudinis caput. Incertum nimirùm est, quid in illis verè, ac sincerè sit ipsius Aristotelis, adeò ut internosse liceat, quid in illis proprium sit Authoris, quid verò alienum.