Latin
CAPVT XVIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 150
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. De Eclipsi Solis. VAE Eclipsis dicitur Solis, appositè magis diceretur Terrae; quippe Terra est, quae tunc luce Solis, Lunae interjectu, priuatur, vt Luna deficiens priuatur interjectu Terrae; cùm alioquin Sol lucem illibatam retineat. Sed dicatur tamen Sol Eclipsin pati, quatenus respectu nostri deficit. Deficere porrô nobis Solem ob Lunam interpositam, vel ex eo manifestum est, quòd non nisi perNouilunia, seu cùm Luna ipsi est conjuncta, deficiat. Quòd autem non in omni Nouilunio deficiat, causa est latitudo Lunae; quippe ob quam Luna aut suprà ad Boream, aut infrà ad Austrum praetereat, neque directè inter nos, ipsumque Solem transeat; transeat autem solùm, cùm est in eodem (proximéve) Nodo, in quo Sol; sicque Eclipsis Solis tum solùm creetur, cùm ambo luminaria sunt aut simul in Capite, aut simul in Cauda Draconis (vel certè quamproximè) vt ex hac figura intelligi potest.