Latin
CAPVT XVIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 151
Unproofread scanNot analysed yet
Illud fortassis mirum videatur, quam obrem longè plures Lunae, quàm Solis Eclipses appareant: Sed causa est, quia globus Lunae, quo nobis Sol eripitur, est longè minor globo Terrae, quo Sol praeripitur ipsi Lunae; vt proinde longè faciliùs Luna incurrat in vmbram Terrae, quàm visus noster in vmbram Lunae. Quanquam id accipiendum est de loco Terrae determinato, vt hoc, in quo nos degimus: Nam spectato alioquin toto Terrae disco, (dimidiove superficiei, quasi plano habito) nihilo sunt Solis Eclipses Lunaribus infrequentiores; siquidem per senos vt plurimum menseis, aliquae aut heic, aut illeic terrarum contingunt. Id autem ideò euenit, quòd Luna, cùm sit, vt mox dictum est, longè minor, quàm Terra, non possit toti Terrae disco ad Solem conuerso eripere Solem; sed vmbram solùm in aliquam ipsius partem transmittere, nunc quidem in hanc, nunc verò in illam; vnde Nihil interim mirum est, posse totum Solem propter Lunam deficere; quoniam tametsi Luna sit minor, est tamen etiam nobis propior; vt propterea possit apparens eius discus apparenti Solis disco exaequari, sicque eum totum obtegere.