Latin
CAPVT XVIII
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 155
Unproofread scanNot analysed yet
Id tamen discriminis est inter Eclipsin Solis Totalem, &rotalem Lunae, quòd ista plaerumque cum insigni sit Mora, tanquam non valente se Luna ab vmbra terrena breui expedire; illa verò nequeat esse cum Mora, saltem valdè sensibili (neque adeò possint esse valdè diuturnae, quae interdum densissimae, etiam sub meridiem, creantur tenebrae; adeò vt stellae conspiciantur, aues condantur, aut procidant, &c. )quòd Luna motu suo in ortum, Soli subtercurrens, statim ac limbo suo orientali orientalem limbum Solis attigit, Solemque adeò totum operuis, incipiat ipso occidentali occidentalem deserere, Solemque adeò reuelare. Quin etiam contingit interdum, vt quia apparens discus Lunae Apogeiae minor est, quàm Perigerae, atque ideò minor, quàm ipse discus Solis; contingit, inquam, vt dum Apogeia subtercurrit Soli, ¢rum centro conjunctum habet, supersit ex Sole totus circùm limbus, quasi armilla aurea, aureusve quidam circulus; totum scilicet non tegente Luna. Quòd si requiras, quae maxima Eclipseos Solis duratio sit; perspicuum esse videtur illam duarum plus minùs esse horarum. Quippe cùm Luna singulis horis conficiat plus minùs vnius gradus dimidium, quanta transcurrenda Solis diameter est; ideò necesse est, INST