Latin
TVTIONIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
TVTIONIS ASTRONOMICAE LIBER. TERTIVS. SIVE SPECIALIA COPERNICI, ET TYCHONIS SYSTEMATA. CAPVT I. Quos imitatus Copernicus in Systemate confingendo fuerit. VM sit iam dicendum, appendicis loco, de Mundano Systemate, iuxta mentem Copernici; &subinde quidpiam de eo, quod non multùm absimile, Braheus ipsi substituit; praefandum est, quicquid à nobis de priore praesertim dicetur, eò spectare solummodò, vt quoniam celebre nasit, cuiusmodi sit, explicetur, &quemadmodum propugnetur à suis assertoribus: Neque enim nos alioquin sponsores, vadesque ipsius praestamus. Principio verò, cùm Systema, Hypothesisve.