Latin
TVTIONIS
Pierre Gassendi, Institutio astronomica 156
Unproofread scanNot analysed yet
Copernici moueri Tellurem supponat; ideò sciendum est opinionem, quae Terrae motum tribuit, esse antiquam admodùm; nempe cùm etiam Pythagorae, Pythagoraeorumque fuisse ostendatur; tametsi non omnes ipsam vno modo exposuerint, defenderintVI. que. Aliqui enim voluere Terram in centro Mundi exsistentem reuolui in ortum, cirta proprium axem, spatio horarum 24. &exinde fieri, vt Sol, caeteraque Sidera videantur eodem spatio temporis reuolui in occasum. Ita Ecphantus Pythagoreus, &Heraclides Ponticus, ac Plato, iuuenis dum esset; &nonnulli praetereà alij. Notandum est autem istos non idcirco ademisse omnem Sideribus motum; sed ademisse solum diurnum, tanquam affictum ex motu Terrae; &reliquisse quibusque proprios, veluti Lunae menstruum, Soli annuum, Marti biennem, &c. Videlicet alia ratione explicare non poterant Conjunctiones, Oppositiones, Adspectus alios planetarum. Ex quo sit, vt mirari liceat censuisse Nicetam, apud Ciceronem, Caelum, Solem, Lunam, Stellas, supera denique omnia stare, neque praeter Terram aliquid hausis oceat. a moueri. Alij voluerum imprimis duo quaedam constare immota: nimirum heinc Sphaeram Fixarum, quam vt moenia Mundi habuerunt; heine Solem, quem in centro degentem appellarum louis custodiam, &vniuersi Lateis, seu Focum. Deinde inter Fixas, &Solem, fecere mobileis planetas, ac inter ipsos Terram, quam &defenderunt moueri, non modò diurno motu circa proprium axem, verùm etiam annuo cirea ipsum Solem.