Latin
856.1 to 856.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 856.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid inscitius autem est, quàm menteis mortalium falsis, &mendacibus visis concitare? Sin vera visa di uina sunt; falsa autem, &inania humana: quae est ista designandi licentia, vt hoc Deus, hoc natura fecerit potiùs, quàm aut omnia Deus, quod negatis; aut omnia natura? quod, quoniam illud nega tis, hoc necessariò confitendum est. Statim autem. Venit enim iam in contentionem, vtrum sit probabilius, Deos ne immortaleis rerum omnium praestantiâ excellenteis, concursare omnium mortalium, qui vbique sunt, non modò lectos, verùm etiam grabatos; &cùm stertenteis aliquos viderint, obiicere his visa quadam tortuosa, &obscura, quae illi exterriti somnio, ad coniectorem mane deferant: An natura fieri, vt mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur? Vtrum Philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari, an expli catione naturae? vt, si iam fieri possit coniectura vera somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint: ex leuissimo enim, &indoctissimo genere constant. Taceri verò heic non debet, quòd vt antè, sic habet posteà de ipsis Interpretibus; vt intelligas eorum coniecturas magis declarare ipsorum ingenia, quàm diuinam vim, aut naturae consensum. Cursor, inquit, ad Olympia proficisci cogitans, visus est in somnis curru quadrigarum vehi: Mane ad coniectorem: at ille, Vinces, inquit: id enim celeritas significat, &vis equorum. Post idem ad Anti phontem, Is autem, Vincare, inquit, necesse est: An non intelligis quatuor ante te cucurrisse? Ecce alius cursor. Atque horum somniorum, &talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri: Sed ad cursorem redeo. Ad interpretem retulit, Aquilam se in somnis visum esse factum: At ille, Vicisti; ista enim aui volat nulla vehementiùs. Huic eidem Antiphon, Tu verò, inquit, te victum esse non vides? ista enim auis in sectans alias, &agitans, semper ipsa postrema est. Parere quadam matrona cupiens; dubi tans, esset ne praegnans, visae est in quiete obsignatam habere naturam. Ad coniectorem retulit; negauit eam, quoniam obsignata fuisset, conci pere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ista ars coniectoris eludentis ingenio? An eae, quae dixi, &innumerabilia, quae collecta habent Stoici, quidquam significant, nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modò huc, modò illuc ducentium?