Latin
856.6 to 856.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 856.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus id solùm addendum est, quod idem habet de factis circa Midam, Platonem, &Roscium praedictionibus vt paria fingi intelligantur, aut interpretum sapere ingenium. Atque haec ostentorum, in quit, genera mirabile nihil habent; quae cùm facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione reuocantur: Vt illa tritici grana in os pueri Midae coniecta; aut apes, quas dixisti in labris Platonis pueri consedisse, non tam mirabilia sint quàm coniecta bellè: quae tamen vel ipsa falsa esse; vel illa praedicta fortuitò accidisse potuerunt. De ipso Roscio, potest illud quidem esse falsum vt circumligatus fuerit anguis; sed vt in cunis fuerit anguis, non tam est mirum, in Selonio praesertim vbi apud focum angues nundinari solent. Nam quòd Haruspices responderunt, nihiillo clarius, nihil nobilius fore; miror Deos immortaleis histrioni futuro claritatem ostendisse; nullam ostendisse Africano. Ad ipsam verò artis expertem Diuinationem quod attinet; videri imprimis fabulosum potest, quod perhibetur ab Ethnicis de quibusdam Geniis, qui non obscurè apparuerint, familiaríque quodam affatu quidpiam futurum antè nunciârint.