Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 458
Unproofread scanNot analysed yet
Barcei gens Hesperia ex aliquo morbo mortuos, ut muliebriter &ignauiter defunctos, ad notandam mortis ignominiam igni cremant: Eos uero qui in bello morte occubuerint, ut summa uirtute ornatos, Vulturibus deuorandos obijciunt: quòd eas aues sacras existiment. Romulus in Palatino colle ex duodecim Vulturibus optima auguria egit: Nam ex auium numero commutatione in duodecim homines facta, principes totidem Romanos, quot aues perspexisset, uirgis antecedere iussit. Eiusmodi uolucres Iunoni sacras Aegyptij ducunt, atque earum pennis Isidis caput, &uestibulorum sastigia ornant. GYLLII ACCESSIO. Deeisdem. CAP. XIII. Viturum genus cum sit acribus oculis atque acuVtis, longo interuallo quod edendum sit, despicit, ac futuro bello septem ante dies, quàm pugna committitur, locum praeuidet, in eamque partem in qua alterutra pars succumbet, respectat. Quamobrem reges olim speculatores solebant praemittere, qui renunciarent ad quam nam partem oculos uultures referrent. Iam porro trecentos &sexaginta quinque dies quibus annus conficitur ad hanc rationem eiusmodi auis partitur: centum &uiginti in terra commoratur, nusquamque humo tollitur, quòd sane totus &animo &corpore in alendos pullos sit: ducentos ii &qua &quadraginta neque concipit quiequam, neque alit, sed sibi tantum uiuit. Quinque reliquos dies in conceptionem consumit. Quòd autem nihil in amore ardentius quàm pullos habeat, ex eo satis liquet, quòd totidem dies quot modò commemoraui, sic in alendam prolem incumbat, ut non se ex pullorum loco commo ueat, ac se quando nutrimenti facultas desit, ne fame pulli pereant femori suo uulnus infligit, &manantem sanguinem eis ipsis exsorbendum dat.