Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 65
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVN DVS, DE NATVRA ANI MALIVM. De leonibus. CAP. EONVM uaria est &multiplex natio: nam alij ad Istri ostia, alij robore Istrianis inferiores, in Armenia &Parthia nascuntur, crasso collo, &capite magno, oculis lucidis, supercilijs excel sis, &ualde ex naso eminentibus, collo &mento mul to pilo Iuxuriantibus. Alios Arabia felix alit, collo &armis pilosis, &magno oculorum fulgore. Multos tem nutrit Libya eximios, eorum horribilis tanquam facies est &omnia membra, excepto rubro ore, nigris floribus, cyaneo colore distinctis ornantur: non multo pilo uestiuntur, inter omnes robore immenso praestant. Leonum genus nunquam cibo iccirco caret, quòd ad illius inquisitionem haud quaquam segnis sit. Non somnum in altis cauernis capit, sed ubi intempestae noctis inter uentu deprehenditur, ibi animi fiducia palàm dormit. De leonum natura. CAP. II. Eonis ceruix non multis uertebris, sed unius dunLtaxat rigida ossis perpetuitate constat. Si quis leo nis ossa concutiat, ignis ueluti silicum attritu ex his elicitur. Ossa medullis carent, neque enim fistularum modo caua sunt, neque ullo anni tempore à coitu absti net, quinquies parit. Primo catulos quinque edit: Secundo partu quatuor: deinde treis, sicque deinceps unum numerum decoquit, unoque minus parit. Postremò unum omnium praestantissimum leonum regem edit. Catuli à partu recentes exigui sunt. Duobus post partum mensibus ingredi incipiunt. Iam quod in sermonem hominum uenit, fabula est, eos uul tam dilacerare. Cum fame tenetur, summo cum periculo ci occurritur.