Latin
38
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim Vnitas habet potentiam quatternarij, vti ex puncto linea, ex linea superficies, ex su perficie corpus; &quatternarius vim habet denarij colligendo vnitates, quae est proportio analogica elementorum; sed multiplican do vim habet 24. qui est numerus reuolutionis diurnae; rursusque denarius ex progressu vim habet 55. qui characteres duplicati, si addantur, redeunt ad 10. cuius item characteres additi redeunt ad vltimam vnitatem, ex qua fluxerunt primo omnia, &ad quam omnia. Ita mysterium hoc in primis seculis apparuit, vt ab Vnitate Dei (licet contralegem eiusdem vnius) in multitudinem Deorum, lapsu temporum, Mundus in deterius laberetur. Sed tamen in profectu &succeßu mali, vt illud tandem tolleretur, itum est reciproca latione à multitudine in Vnitatem. Deus enim exterminandi caussa mali, dum latas praecidit illius habenas, lapsum à se Mundum, à multitudine reuocauit in Vnitatem. Nam per multitudis nem impiorum gigantum, quos diluuio tulit, in Vnum virum Nohe, relapsus Mundi status veterem sui faciem immutauit. Rursum a Nohe, labentibus iterum in ignorantiam veri Dei turbis, Deus medelam huic malo laturus, in Vnum Abraham fluxas perditi Mundi recollegit habenas. Vt tandem V nius hominis vera &personalis Vnio cum Deo fieret, IESV Christus de Maria Vir gine nasci dignatur. Ipse enim est pax nostra, qui dualitatem populorum respuens, illam vertit in Vnitatem; &diuersitatem po pulorum tollens, è duplici ouili Vnum tantum e cunctis Mundi ouibus ouile confecit, Vnicum illi praeficiens Pastorem. Dualitas quidem viguit in Mundo quandiu differentia stetit Israelis, &Gentium. quandiu hę sub Idolorum nube vixerunt; &Israel sub veri Dei luce stetit, &vnius Dei cultor fuit. Sublata est dualitas ab Vnitate quando inseruit Deus in sanctam &proceram Abrahae oliuam etiam filios alienigenarum, dans illis gratiam vt melius fierent Abrahae filij per regenerationem, quam olim in naturali semine fiebant per circumcisionem.