Latin
DE NVMERO XXVIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 466
Unproofread scanNot analysed yet
diminutum geometrica medietate, quod arithmetica medietas in minoribus quidem terminis maiorem obtineat proportionem; in ma ioribus autem, minorem: harmonica contra, in maioribus numeris, maiorem; in minoribus, minorem. At geometrica vtpote inter vtranque media, &in maioribus, &in minoribus semper aequalem con tinet proportionem. Quo fit, vt geometricam medietatem maxime virtuti competere conspiciamus. Virtus. n. id sibi proprium ac peculiare adsciscit, vt inter plus &minus propria gaudeat aequitate, in neutrumque deflectat latus; sic sane neque plus habens excedit, neque minus habens in defectum prolabitur. quod quidem et geometricae competit medictati. nam inter terminos parte vna ad excessum prolapsos (quippe qui maiorem habeant differentiam parte altera ad defectum, quod contra minorem sortiti sunt differentiam) suam virtutis instar obseruat rationum ac proportionum aequitatem, in neutrum procumbens latus. Conspicis itaque perfectum numerum omni ex parte medium inter abundantem, &diminutum. atque adeo quod ad ipsum non pertingit, diminutum est; quod con tra supergreditur, abundat.