Latin
DE NVMERO XXVIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 467
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem ad perfectorum commen dationem effertur maxime, quod eos admodum raros reperias, quips pe qui paucissimi sint, &nimis constantiordine procreati; at vero superfluos ac diminutos longe multos infinitosque reperias, nec vllis dispositos ordinibus, &à nullo certo fine generatos. adeo perfecti regium sibi vendicant honorem summo imperij sastigio considentes. quanton. quidpiam rarius, tanto illud honorabilius, melius, ac praestantius censetur. Hi quippe adeo sunt infrequentes ac rari, vt in vnaquaque vnitate nisi vnus occurrat perfectus: sed &quaedam sedes perfecti numeri honore destitutae, orbataeque ingemiscunt. prima enim vnitas, quae vsque ad Io. se extendit, vnius tantum senarij primi perfecti regijs insignitur honoribus. secundae numerorum sedi, quae a Io. ad 100. porrigitur, perfectus secundus imperat 28. in tertia a 100. ad vsque 1000. tertius perfectus praesidet 496. quartae regionis imperium, quae a 1000. ad 10000. progreditur, quartus perfectus 8128. administrat solus. quinta, quae a 10000. ad I00000. excrescit regij decoris est expers. sexta rursum, septima, octaua, nona, ac decima numerorum sedes singulae vnico tantum perfecto reguntur. vndecima vero pari quo quinta modo perfecti numeri honore destituitur. Omnis igitur perfectus in sua sede vnitatis est vnicus ac solus, immultiplicabilis, impatiens consortis, vt qui sua praesentia regionem propriam ac sedem occupat totam. Et sicut vnicus est in Orbe Sol; ita &quaeuis numerorum vnitas vno tantum honoratur perfecto. Nulla autem sedes duorum est capax: sed &quasdam (vt ante docuimus) regiones, sedes, &mansiones illud regium perfectionis fastigium repudiat ac dedignatur. fert: τοὺς γὰρπλείσους εἶναι κακοὺς, id est, plures esse malos. Et Cicero verissime ait: Deteriorum magna natio est, boni vero singulares. Huc duo respiciunt fratres Esau. s. figurans reprobos, &lahacob electos.