Latin
DE NVMERO XXVIII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 469
Unproofread scanNot analysed yet
nam populus vitijs deditus appellatur maior &priorem in nascendo locum occupat: alter vero qui ad virtutis studium fertur, minor vocatur, posterioremque natiuitatis sortem tenet, quia malorum hominum copia vbiuis gentium ingens est, &in omnibus sibi principatum ac primas vendicat; bonorum vero mira raritas, &malis vbique cedere cogitur. Et hoc fit vitio fomitis vt quisque ad vitia propensior sit, quam ad virtutes, &citius bonorum hominum multitudo ab vno vitioso in deterius pellicetur, quam ingens malorum caterua ab vno studioso ad meliorem frugi reuocari possit. Haec humani generis tam mira in vitia propensio in caussa est, vt malorum plena sint omnia, vt vix decimus quisque ad virtutis studium incumbat. malorum frequentiam, &multitudinem, his versibus testatur Poeta Satyricus. Rari quippe boni, numero vix sunt totidem quot Thebarum portae, vel diuitis hostia Nili. Iam vero &Plautus: Mores (inquit) boni sunt intermortui; mores vero mali, quasi herba irrigua succreuerunt vberrime. Scribit Lucianis, bonos &integros homines inuentu difficiles esse. i. Boni posseßio est, quae haud facile inueniri potest, vt quae iamdudum e vita concesserit, adeo obscura atque pusilla, vt illam vel Lynceus vix dum inueniat. sunt enim boni perpauci. Ita sane bonum solistimum; malum vero infinitum. nam difficile propemodum est pulchrum, &honestum, quod latet inuenire, cum sudor ante virtutem sit positus, sicut quidam è priscis testatur: Angustum collem tenuis quo semita ducit Ipsa colit virtus magno stipata labore Sic voluere Dei, sed summo in vertice montis Planicies ignota manet, tutique receptus.