Latin
DE NVMERO LX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 547
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio enim quae quinque sensibus corporis praeest, simul cum ipsis sensibus accepta, senarium conficit numerum. at cum Diuina praecepta, quę sunt decem numero, is, qui sensibus ratione imperat, perficit, numerum absoluit Sexagenarium, ex virtute viuens, vt dictum est. Vel etiam fortes illi numero notantur Sexagenario, quia quinque corporeos sensus ad regulam Apostolicę doctrinę temperant. Duodenarius enim per quinarium multiplicatiis, reddit Sexagenarium. Breuitatis ergo quamplurima alia omisimus, quę in huius numeri laudem produci potuissent testimonia.