Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1153b-5.2.1179
Plautus, Bacchides 5.2.1153b-1179
Not analysed yet
Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.
Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?
Quid aís tu, homo?
Quid mé vis?
Pudet dícere me tibi quíddam.
Quid est quód pudeat?
Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst.
nihilí sum.
Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.
Tactús sum vehementér visco;
cor stímulo foditur.
Pól tibi multo aequíus est coxendícem.
sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;
verum aúdire etiam ex té studeo.
Viden hánc?
Video.
Haud mala est múlier.
Pol véro ista mala et tú nihili.
Quid múlta? ego amo.
An amas?
ναὶ γάρ.
Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?
Quí non?
Quia flágitium est.
Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,
neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.
Sequere hác.
Eunt eccas tándem
probri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobis
filiós et servom? an ego éxperior tecúm vim maiorem?
Ábin hinc?
non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.
Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,
ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.
Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám.
Patiar,
non métuo, ne quid míhi doleat quod férias.
Vt blandíloquast!
ei míhi, metuo.
Hic magis tránquillust.
I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,filiúm concastigáto.
Abin á me, scelus?
Sine, méa pietas, te exorem.
Exores tú me?
Ego quídem ab hoc certe exórabo.
Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.
Lepidúm te.
At scin quo pácto me ad te intro ábducas?
Mecum út sis.
Omnía quae cupio cómmemoras.