Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.312-2.1.449
Plautus, Cistellaria 2.1.312-449
Not analysed yet
Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.
Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.
sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor,
meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse,
utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.
quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
…vapulabis.
…volo apud te.
…
Intro abeo,
nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest.
…
quid vis.
Volo éx te scire quidquid est …
quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,
quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram
habes pérditui et praedatui?
Miser errat, ut ego dixi.
lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti?
Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam,
nisi meus modo unus filius?
Quem quidem ego amem, alius nemo est.
At ego …
Nil moror: damno sunt tui mihi similes.
Quid …
isne est id arbitratus?
…
datores
negotioli bellissimi senices soletis esse. …
…
Me respondere postulas? iniurium est.
stipulari semper me ultro oportet a viris,
eum quaestum facio, nil viris promittere.
…
siquidem ímperes pro copia, pro recula
…
Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.
Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.
…meminere officium suom.
ita mustulentus ventus nares attigit.
capillo scisso atque excissatis auribus
quae quasi carnificis angiporta purigans
…
non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,
febriculosae, miserae amicae, ósseae,
diobolares, schoeniculae, miraculae,
cum extritis talis, cum todillis crusculis
…
Molestus es.