Latin
Act 2, lines 2.3.313-2.3.350
Plautus, Curculio 2.3.313-350
Not analysed yet
Vin aquam?
Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
Vae capiti tuo.
Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.
Maxume.
Quid facitis, quaeso?
Ventum.
Nolo equidem mihi
fieri ventulum.
Quid igitur vis?
Esse, ut ventum gaudeam.
Iuppiter te dique perdant.
Perii, prospicio parum,
gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
Iám edes aliquid.
Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.
Immo si scias, reliquiae quae sint.
Scire nímis lubet
ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium—
Ain tu omnia haec?
in carnario fortasse dicis.
Immo in lancibus,
quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.
Vide
ne me ludas.
Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.
sed quod te misi, nihilo sum certior.
Nihil attuli.
Perdidisti me.
Invenire possum, si mi operam datis.
postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.
Perdis me tuis dictis.
Immo servo et servatum volo.
postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi,
prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuo
visitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginem
triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”
dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est
illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”
postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.