Latin · ~4 min
Act 2, lines 2.3.351-2.3.370b
Plautus, Curculio 2.3.351-370b
Not analysed yet
quid si abeamus ac décumbamus? inquit. consilium placet:
neque diem decet morari, neque nocti nocerier.
omnis res paratast. et nos, quibus paratum est, assumus.
postquam cenati atque appoti, talos poscit síbi in manum,
provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
Meosne amores?
Tace parumper. iacit volturios quattuor.
talos arripio, invoco almam meam nutricem Hérculem,
iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,
caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,
deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
rogant me servi quó eam: dico me ire quo saturi solent.
ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
Laudo.
Laudato quando illud quod cupis effecero.
…
eamus nunc intro, ut tabellas consignemus.
Num moror?
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,
haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula,
poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
tu tabellas consignato, híc ministrabit, égo edam.
dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro.
Sequor. —