Latin · ~6 min
Act 2, lines 2.2.316-2.2.350
Plautus, Menaechmi 2.2.316-350
Not analysed yet
Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
Solet iocari saepe mecum illoc modo.
quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu?
Quid vis, inquam.
Satin hoc quod vides
tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius,
tibi et parasito et mulieri?
Quas mulieres,
quos tu parasitos loquere?
Quod te urget scelus,
qui huic sis molestus?
Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
Non edepol tú homo sanus es, certo scio.
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
numquid vis?
Vt eas maximam malam crucem.
Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris. —
Iamne abiit illic? edepol haud mendacia
tua verba experior esse.
Observato modo:
nam istic meretricem credo habitare mulierem,
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si quae peregrina navis in portum advenit,
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc ín istoc portu stát navis praedatoria,
aps qua cavendum nobis sane censeo.
Mones quidem hercle recte.
Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur.
Hoc ponam interim.
asservatote haec sultis, navales pedes.