Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.3.351-2.3.386
Plautus, Menaechmi 2.3.351-386
Not analysed yet
Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia
inlécebra animost amántium.
amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
nunc éum adibo, adloquar ultro.
animúle mi, mihi mirá videntur,
te hic stáre foris, fores quoí pateant,
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti
atque út voluisti, néque tibi
ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
Quícum haec mulier loquitur?
Equidem tecum.
Quid mecum tibi
fuit umquam aut nunc est negoti?
Quia pol te unum ex omnibus
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Quid est?
Vbi tu húnc hominem novisti?
Ibidem ubi hic me iam diu,
in Epidamno.
In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
nisi hodie, numquam intro tetulit?
Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Oboluit marsuppium
huic istuc quod habes.
Atque edepol tu me monuisti probe.
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.