Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.571-4.2.606c
Plautus, Menaechmi 4.2.571-606c
Not analysed yet
Vt hóc utimúr maximé more móro
moléstoque múltum, atque utí quique súnt
optumí, maxumé morem habént hunc:
cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos:
boníne an malí sint, id haúd quaeritánt;
res magís quaeritúr quam cliéntum fidés
cuius modí clueat.
si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,
sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.
quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt,
sollícitos patrónos habént.
datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces
virí, fraudulénti,
qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam,
mens est in quo …
eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.
sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui
agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram †controversiam, ut
sponsio fierét. quid ille? qui …praedem dedit.
néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi:
omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.
di illum ómnes perdant, íta mihi hunc hódie corrupít diem,
meque adeo, quí hodie forum umquam oculis inspexi meis.
diem corrupi óptimum: iussi adparari prandium,
amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ílico
properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi;
placabit palla quam dedi,
quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio.
Quid aís?
Viro me malo mále nuptam.
Satin aúdis quae illic lóquitur?
Satis.
Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít.
Mane: male erit pótius.
Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti.
Síc datur.
Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?
Quid illuc est, uxor, negoti?
Men rogas?
Vin hunc rogem?