Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.649_651b-3.1.689
Plautus, Mostellaria 3.1.649_651b-689
Not analysed yet
Heus, iam adpetit meridie.
Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.
Adulescens, mecum rém habe.
Nempe aps te petam?
Petito cras.
Abeo: sat habeo, si cras fero. —
Malum quod isti di deaeque omnes duint,
ita mea consilia perturbat paenissime.
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
nec minus bono cum iure, quam danisticum.
Qua in regione istas aedis emit filius?
Ecce autem perii.
Dicisne hoc quod te rogo?
Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
Age comminiscere ergo.
Quid ego nunc agam,
nisi ut in vicinum hunc proximum …,
eas émisse aedis huius dicam filium?
calidum hercle esse audivi optimum mendacium.
quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
Quid igitur? iam commentus es?
Di istum perduint—
(immo istunc potius) de vicino hoc proximo
tuos emit aedis filius.
Bonan fide?
Siquidém tu argentum redditurus es, tum bona,
si redditurus non es, non emit bona.
non in loco emit perbono?
Immo in optumo.
cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio.
Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
manufesto teneor.
Evocadum aliquem ocius,
roga círcumducat.
Heus tu, at hic sunt mulieres:
videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,
itá mea consilia undique oppugnas male.
euge, optume eccum aédium dominus foras
Simo progreditur intus. huc concessero,
dum mihi senatum consili in cor convoco.
igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.