Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.257-1.2.288
Plautus, Poenulus 1.2.257-288
Not analysed yet
Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
iam núm me decét donari
cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes?
lingua huíc excidít, ut ego opínor.
quíd hic, malum, astans ópstipuisti?
Síne amem, ne opturba ac tace.
Taceo.
Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
Eamus, mea soror.
Eho amabo, quid illo nunc properas?
Rogas?
quia erus nos apud aedem Veneris mantat.
Maneat pol. mane.
turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier
prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,
miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,
quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
servolorum sordidulorum scorta diobolaria?
I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,
quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam.
Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?
quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
Milphio, heus, ubi es?
Assum ápud te, eccum.
At ego elixus sis volo.
Enim vero, ere, facis delicias.
De tequidem haéc didici omnia.
Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris?
Nihil id quidemst:
deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.
Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
exornatae ut simus.
Immo vero sane commode;
nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.
non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.