Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.289-1.2.319
Plautus, Poenulus 1.2.289-319
Not analysed yet
Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
qui hanc ames.
At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
Quid eo opust?
Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.
I in malam rem.
Ibi sum équidem.
Perdis.
Taceo.
At perpetuo volo.
Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?
Volo.
Potesne mi auscultare?
Possum.
Abi domum ac suspende te.
Quam ob rem?
Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.
quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
At ego amo hanc.
At ego esse et bibere.
Eho tu, quid ais?
Quid rogas?
Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.
Immo etiam in medio oculo paullum sordest.
Cedo sis dexteram.
Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
Nimia nos socordia hodie tenuit.
Qua de re, obsecro?
Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
primae ut inferremus ignem in aram.