Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.319b-1.2.351
Plautus, Poenulus 1.2.319b-351
Not analysed yet
Aha, non factost opus:
quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,
ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
Milphio.
Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
Opsecro hercle, ut mulsa loquitur.
Nil nisi laterculos,
sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.
Ecquid amare videor?
Damnum, quod Mercurius minime amat.
Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
Eamus, mea germana.
Age sis, ut lubet.
Sequere hac.
Sequor.
Eunt hae.
Quid si adeamus?
Adeas.
Primum prima salva sis,
et secunda tu secundo salve in pretio; tertia
salve extra pretium.
Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
Quo te agis?
Egone? in aedem Veneris.
Quid eo?
Vt Venerem propitiem.
Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
quid tu ais?
Quid mihi molestu's molestus es ,opsecro?
Aha, tam saeviter.
Mitte, amabo.
Quid festinas? turba nunc illi est.
Scio.
sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.
Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †
Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.
Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
Bellula hercle.
I díerecte in maxumam malam crucem.
Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
Segrega sermonem. taedet.
Age, sustolle hoc amiculum.
Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.
Quid agam nunc?