Latin · ~7 min
Act 5
Plautus, Poenulus 5.3
Not analysed yet
Quis pultat?
Qui te proximust.
Quid vis?
Eho,
novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
Hanno Carthaginiensis.
Ecce autem mala.
O mí ere, salve, Hánno, insperatissume
mihi tuisque filiis, salve atque—eho,
mirari noli neque me contemplarier.
cognoscin Giddenenem áncillam tuam?
Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
Apud aedem Veneris.
Quid ibi faciunt? dic mihi.
Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.
Eho an huius sunt illae filiae?
Ita ut praedicas.
tua pietas nobis plane aúxilio fuit,
quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
namque hodie earum mutarentur nomina
facerentque indignum genere quaestum corpore.
Auamma illi.
Hauon bane silli in mustine.
Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.
Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.
Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.
tace atque parce muliebri supellectili.
Quae east supellex?
Clarus clamor.
Sine modo.
Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul
iube hanc abire hinc ad te.
Fac quod imperat.
Sed quís illas tibi monstrabit?
Ego doctissume.
Abeo igitur.
Facias modo quam memores mavelim.
patruo advenienti cena curetur volo.
Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,
inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.
ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. —
Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:
tuam míhi maiorem filiam despondeas.
Pactam rem habeto.
Spondesne igitur?
Spondeo.
Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.
nunc demum ego cum illa fabulabor libere.
nunc, patrue, si vis tuas videre filias,
me sequere.
Iamdudum equidem cupio, et te sequor.
sed eccás video ipsas.
Haecine meae sunt filiae?
quantae e quantillis iam sunt factae.
Scin quid est?
tragicae sunt: in calones sustolli solent.