Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.4.1174-5.4.1199
Plautus, Poenulus 5.4.1174-1199
Not analysed yet
Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,
oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.
deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,
digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.
tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.
arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust
festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus,
quae ad Cálydoniam venérant Venerem.
Certo enim, quod quidem ad nos duas
attínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus,
neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol,
soror, céteris omnibus fáctumst.
Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.
Spero équidem.
Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;
eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.
Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,
quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,
†rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria
perdidi parvas †redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me metuít.
Tace quaeso.
Ne lácruma, patrue.
Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;
sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.
Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,
si tíbi illi non os óblitumst fulígine?
O pátrue, o patrue mí.
Quid est,
fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.
At enim hóc volo agas.
At enim ágo istuc.
O pátrue mi patruíssime.
Quid est?
Ést lepida et lauta. út sapit.
Ingénium patris habet quód sapit.
Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.