Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.259b-1.3.292
Plautus, Pseudolus 1.3.259b-292
Not analysed yet
Mórtua
vérba re núnc facis; stúltus es, rem áctam agis.
Nósce saltem húnc quis est.
Iám diu scio
quí fuit: núnc qui sit ipsús sciat.
ámbula tú.
Potin út semel modo,
Bállio, huc cúm lucro respícias?
Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi
atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci
si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.
non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae.
Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.
Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.
Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,
vel, si dignu’s es alio pacto, neque ament nec faciant bene.
Quid agitur, Calidore?
Amatur atque egetur acriter.
Misereat, si familiam alere possim misericordia.
Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.
sed scin quid nos volumus?
Pol ego propemodum: ut male sit mihi.
Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte.
Audio.
atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,
quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit.
Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.
non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.
At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.
nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.
Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret.
Quid, si non habui?
Si amabas, invenires mutuom,
ad danistam devenires, adderes faenusculum,
surruperes patri.
Surruperet hic patri, audacissume?
non periclumst ne quid recte monstres.
Non lenoniumst.
Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?
atque adeo, si facere possim, pietas prohibet.
Audio.
pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.