Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.293-1.3.324
Plautus, Pseudolus 1.3.293-324
Not analysed yet
sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges
mutuom argentum?
Quin nomen quoque iam interiit mutuom.
Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,
qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,
postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;
ita miser et amore pereo et inopia argentaria.
Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:
iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.
metuont credere omnes.
Eadem est mihi lex: metuo credere.
Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?
Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.
Nilne te miseret?
Inanis cedis, dicta non sonant.
atque ego te vivom salvomque vellem.
Eho an iam mortuost?
Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:
ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
apud novercam querere.
Eho an umquam tu huius nupsisti patri?
Di melius faciant.
Face hoc quod te rogamus, Ballio,
mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo
aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi.
Tibi ego credam?
Quor non?
Quia pol quá opera credam tibi,
una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.
Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?
Quid nunc vis?
Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,
ne illam vendas neu me perdas hominem amantem.
Animo bono es.
vel sex menses opperibor.
Euge, homo lepidissume.
Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?