Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.3.1001-4.3.1031
Plautus, Rudens 4.3.1001-1031
Not analysed yet
Quod scelus hodie hoc inveni.
Verba facimus, it dies.
vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.
Viduli
arbitratu. …ita enim vero.
Stultus es.
Salve, Thales.
Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
quoius haec res arbitratu fiat.
Quaeso, sanus es?
Elleborosus sum.
At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
vis pugnare?
Quid opust? quin tu potius praedam divide.
Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
abeo ego hinc.
At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.
Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
mitte rudentem, sceleste.
Mittam: omitte vidulum.
Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
Quemne ego excepi in mari—
At ego ínspectavi e litore.
Mea opera, labore et rete et horia?
Numqui minus,
si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
te hunc habere, fur sum quam tu?
Nihilo.
Mane, mastigia:
quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
nisi quia hunc meum esse dico.
Ét ego item esse aio meum.
Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
Quo pacto?
Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;
nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
Ecquid condicionis audes ferre?
Iam dudum fero:
ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.