Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.119-1.2.161
Plautus, Trinummus 1.2.119-161
Not analysed yet
ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius,
si qui probiorem facere posses, non uti
in eandem tute accederes infamiam
malumque ut eius cum tuo mísceres malo.
Quid feci?
Quod homo nequam.
Non istuc meumst.
Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)
ubi nunc tute habitas?
Emi atque argentum dedi,
minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.
Dedistín argentum?
Factum, neque facti piget.
Edepol fide adulescentem mandatum malae.
dedistíne hoc facto ei gladium, qui se occideret?
quid secus est aut quid interest dare te in manus
argentum amanti homini adulescenti, animi impoti,
qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?
Non ego illi argentum redderem?
Non redderes,
neque de illo quicquam neque emeres neque venderes,
nec qui deterior esset faceres copiam.
inconciliastin eum qui mandatust tibi,
ille quí mandavit, eum exturbasti ex aedibus?
edepol mandatum pulchre et curatum probe;
crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.
Subigis maledictis me tuis, Megaronides,
novo modo adeo, ut quod meae concreditumst
taciturnitati clam, fide et fiduciae,
ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,
ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
Mihi quod credideris sumes ubi posiveris.
Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter
nobis, et quaeso identidem circumspice.
Ausculto si quid dicas.
Si taceas, loquar.
quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,
thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus,
hic in conclavi quodam—sed circumspice.
Nemost.
Nummorum Philippeum ad tria milia.
id solus solum per amicitiam et per fidem
flens me obsecravit suo ne gnato crederem
neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.
nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;
si quid eo fuerit, certe illius filiae,
quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.
Pro di immortales, verbis paucis quam cito
alium fecisti me, alius ad te veneram.