Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.909-4.2.939
Plautus, Trinummus 4.2.909-939
Not analysed yet
Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.
Temperi huic hodie anteveni.
Teneor manifesto miser.
Iam recommentatu's recommentatus es nomen?
Deum hercle me atque hominum pudet.
Vide modo ut hóminem noveris.
Tam quam me. fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
litteris recomminiscar. C est principium nomini.
Callias?
Non est.
Callippus?
Non est.
Callidemides?
Non est.
Callinicus?
Non est.
Callimarchus?
Nil agis.
neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
Ad hoc exemplum est—
An Chares? an Charmides?
Enim Charmides.
em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
…
Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
Ne male loquere apsenti amico.
Quíd ergo ille ignavissumus
mihi latitabat?
Si appellasses, respondisset, nomine.
sed ipse ubi est?
Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula. †
Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?
quos locos adiisti?
Nimium mirimodis mirabiles.
Lubet audire, nisi molestumst.
Quin discupio dicere.
omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
Eho an etiam Arabiast in Ponto?
Est: non illa ubi tus gignitur,
sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
sed quid ais? quo inde isti porro?