Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.939b-4.2.968b
Plautus, Trinummus 4.2.939b-968b
Not analysed yet
Si animum advortes, eloquar.
ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
Sub solio Iovis?
Ita dico.
E caelo?
Atque e medio quidem.
Eho an etiam ín caelum escendisti?
Immo horiola advecti sumus,
usque aqua advorsa per amnem.
Eho an tu etiam vidisti Iovem?
Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
deinde porro—
Deinde porro nolo quicquam praedices.
Sed—
Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,
Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
norisne hominem?
Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
Vel trecentis.
Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
mille nummum.
Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
Quod ego aurum dem tibi?