Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.95-1.2.134
Plautus, Truculentus 1.2.95-134
Not analysed yet
Ad fores auscultate atque adservate aedis,
ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,
neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,
gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;
ita nunc adulescentes morati sunt: quini
aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,
oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae;
sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent
per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt.
fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri,
†ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere.
at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris:
nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos.
Me illís quidem haec verberat vérbis,
nam ego húc bona mea degéssi.
Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam.
Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis.
Quí revocat?
Scies: réspice huc.
Quis est?
Vobís qui multa bóna esse volt.
Dato, si ésse vis.
Fáxo erunt. réspice huc modo.
Oh,
enícas me miseram, quísquis es.
Péssuma, mane.
Óptume, odio es.
Díniarchusne íllic est? átque is est.
Sálva sis.
Ét tu.
Fer cóntra manum et paritér gradere.
Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis.
Quid agís?
Valeo et validúm teneo.
péregre quoniam ádvenis, céna detur.
Bene dícis benignequé vocas, Astáphium.
Amabo,
sine me íre, era quo iussít.
Eas. sed quíd ais?
Quid vis?
Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis?
Archilínem
†obstetricem.
Mála tu femina es, oles únde es disciplinam.
manifesto mendaci, mala, teneo te.
Quid iam, amabo?
Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.