Latin · ~11 min
1.102 to 1.107
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.102-107
Not analysed yet
49. Fabula Francisci Philelphi Erat sermo inter socios, quae poena esset statuenda in uxores impudicas. Bonifacius Salutatus eam, qua Bononiensis amicus suus minatus est se uxorem suam affecturum, existimabat. Sciscitantibus nobis poenam: 'Bononiensis,' inquit, 'vir haud magno existimandus, habuit uxorem satis liberalem, et mihi quandoque obsequentem. Cum accessissem domum aliquando noctu, foris stans, audivi eos acriter collitigantes: increpabat enim vir uxorem, accusans impudicitiam ejus. Illa, ut moris est talium, negando se tuebatur. Tum vir inter clamandum: 'Joanna, Joanna,' ait, 'ego te neque verberabo, neque percutiam, sed in tantum refutuam, quoad plenam domum filiis reddam, atque ita solam te cum natis relinquam postmodum, et abibo.' Risimus omnes genus supplicii adeo exquisitum, quo stultus ille ulturum se uxoris flagitia putavit. 50. Cardinalis Burdigalensis De Histrione Gregorius XII, antequam Pontifex crearetur, in Conclavi, et postea quoque, plurima se facturum pollicitus est pro schismate, quod tunc in Ecclesia vigebat, atque adeo aliquibus diebus in eo quod promiserat permansit, ut etiam Pontificatui se cessurum, si opus esset, sponderet. Postmodum vero dulcedine ductus dignitatis, juramenta et promissiones omnes irritas fecit, nihil servans eorum quae antea pollicebatur. Hoc aegre ferens Cardinalis Burdigalensis, vir gravis et consilii singularis, mecum de hisce rebus aliquando loquens: 'Hic,' inquit, 'nobis effecit, quod histrio quidam Bononiensibus se asserens volaturum.' Cum reserari mihi fabulam rogarem: 'Histrio fuit nuper Bononiae,' ait, 'qui, proposito palam edicto se volaturum ex turri quadam, quae est versus pontem S. Raphaelis, milliari amplius extra urbem, praedixit. Congregato ad diem constitutum omni ferme Bononiensi populo, sole et fame, usque ad occasum solis, homines ludendo maceravit. Pendebant omnes animi suspensi ad aspectum turris, volatum hominis exspectantes. Cum ille interim in turris cacumine ostenderetur, alasque quateret volaturo similis, seque deorsum projecturum fingeret, erat magna ad haec signa populi acclamatio, patulo ore turrim aspicientis. Tum histrio, post solis tandem occasum, ne nihil actum videretur, versis ad eos renibus, culum populo ostentavit. Ita illusi omnes, inedia, et taedio confecti, in urbem noctu redierunt. Eodem modo Noster,' inquit, 'qui post tot ostentationes, tandem nobis posteriora ostendendo satisfecit.' 51. Responsio Redolphi Ad Bernabovem Redolphi Camerinensis dictum prudens refertur. Obsidebatur civitas Bononiensis a Bernabove, ex familia Vicecomitum Domini Mediolani. Erat autem ad custodiam civitatis dux positus a Pontifice Redolphus, vir bello et pace egregius, qui se intra moenia continebat ob civitatis tutelam. Levi semel per excursores commisso proelio a quo Redolphus aberat, captus eques ad Bernabovem ductus est. Interrogabat ille inter cetera, cur non egrederetur ad bellum Redolphus? Eques, cum unam ac alteram causam attulisset, tandem dimissus rediit in civitatem. Tum Redolphus sciscitans quid in castris hostium ageretur, et quae verba Bernabovis ad eum fuissent, cum intellexisset responsionem equitis, egressum suum varie excusantem: 'Non bene,' inquit, 'neque prudenter respondisti. Vade, dic Bernabovi: 'Redolphus ait se ideo urbem non egredi, ne tu ingredi queas.' '