Latin · ~8 min
1.108 to 1.115
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.108-115
Not analysed yet
52. Alia Responsio Faceta Redolphi Idem bello, quod Florentini cum Gregorio decimo Pontifice gesserunt, diversas partes secutus, nunc uni, nunc alteri haerebat. Interrogatus a quodam cur adeo nutans ita saepe se commutaret: 'Quoniam,' inquit, 'in eodem latere diutius jacere non possum.' 53. De Eodem Quomodo A Florentinis Pro Proditore Depictus Est Florentinis postmodum proditionis habitus reus, publicis in locis urbis, ut proditor, depictus fuit. Cum vero haud multo post sentiret mitti Oratores ad se Florentinos de pace acturos, qua die ad se venturi erant, thalamum ingressus, clausis fenestris, igne accenso (erat autem mensis Augusti), sese pelliceis vestibus cooperiri in lecto jussit. Vocatis deinde Oratoribus, quaerentibus quonam morbo laboraret: Frigore, respondit, quod tamdiu in eorum muris etiam nocte ad aerem discoopertus stetisset. Hoc dicto illorum lusit picturam, quae postea ex pacto deleta est. 54. De Quodam Qui Redolphum Sagittando Vulneravit Viri nonnulli Camerinenses extra urbem exercitii causa sagittando tempus terebant. Cum quispiam sagittam incautius emisisset, astantem procul Redolphum leviter vulneravit. Capto illo, cum variae de poena inferenda sententiae dicerentur, et, ut quisque acerrime sentiret, ita se maxime Principi gratificaturum putaret, unus censuit manum illi esse amputandum, ne amplius arcu uteretur. Redolphus liberum hominem dimitti jussit, dicens, illam futuram fuisse utilem sententiam, si id ante acceptum vulnus consilium dedisset. Plena prudentiae et humanitatis responsio. 55. Fabula Mancini Mancinus, vir rusticus, oppidanus meus, frumento ad Figignum Castrum asellis vehendo exercebatur, quos ille compluries ad vecturam sumebat. Cum ille semel a mercato rediens, fessus e via ascendisset asinum quemdam praestantiorem, computatis in via asinis qui praeibant, domo appropinquans, eoque quo vehebatur minime annumerato, visum est ei unum deesse. Turbatus igitur ac reliquis asinis uxori quos restitueret commendatis, confestim eodem asino quo ferebatur ad mercatum septem millibus passuum retrocedit, quaerensque a singulis obviis an asinum quempiam amissum reperissent. Cum omnes negarent, domum noctu maerens et dolens jacturam asini rediit. Tandem etiam ab uxore admonitus cum descendisset, illum, quem tanto studio et dolore asinum quaesierat, esse cognovit.