Latin · ~9 min
1.92 to 1.101
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.92-101
Not analysed yet
44. De Praedicatore Qui Potius Decem Virgines Quam Nuptam Unam Eligebat Praedicabat Tibure Frater parum consideratus ad populum, aggravans multis verbis ac detestans adulterium, dixitque inter cetera, adeo esse grave peccatum, ut mallet decem virgines cognoscere quam unicam mulierem nuptam. Hoc et multi, qui aderant, elegissent. 45. De Paulo Qui Ignorantibus Nonnullis Luxuriam Commovit Alter, Paulus nomine (quem ipse novi), cum Seciae urbe Campaniae in quadam contione luxuriam detestaretur, nonnullos adeo lascivos atque intemperantes dicebat, ut ad eliciendam majorem ex coitu voluptatem, natibus uxoris pulvinum subjicerent. Hoc dicto adeo nonnullos (qui id ignorabant) commovit, ut paulo post id verum esse experirentur. 46. De Confessore Mulier adolescens, quae id mihi postmodum retulit, profecta est aliquando ad confitendum peccata sua, prout fit tempore Quadragesimae. Cum inter loquendum se viro non servasse fidem diceret, statim Confessor, qui frater erat, libidine incensus, protento pallio, Priapum erectum in manu adolescentulae posuit, suadens ut sui misereretur. Illa rubore perfusa abiens, matri, quae haud procul erat, roganti, quidnam sibi tantus rubor sibi vellet, narravit Confessoris suasionem. 47. Responsio Mulieris Faceta Interrogata semel a viro mulier, quaenam causa esset, cur, cum in coitu voluptatis ita particeps esset femina sicut et vir, tamen homines citius peterent sequerenturque mulieres quam illae viros? Tum illa: 'Summa cum ratione hoc institutum est,' inquit, 'ut potius nos requiramur a viris. Constat enim paratas ac promptas nos ad concubitum semper esse, vos autem non: frustra igitur viri peterentur a nobis cum essent imparati.' Scita facetaque responsio. 48. De Mendico Fratre, Qui Tempore Belli Bernardo Pacem Nominavit Bello, quod primum Florentini cum Duce Mediolani posteriore habuerunt, sancitum est, capitale esse, si quis de agenda pace verba fecisset. Bernardus Manecti, civis facetissimus, erat in foro veteri, nescio quid empturus. Accessit ad eum frater quidam ex his mendicis circumforaneis, qui in triviis astantes aliquid sibi a transeuntibus dari in necessarios usus petunt, ac quippiam petiturus primis verbis: 'Pax tibi,' inquit. Tum Bernardus: 'Quid tu pacem nominasti? An nescis capitale esse, si quis de pace loquatur? Abeo,' inquit, 'ne quis me culpae affinem putet.' Hoc dicto recedens, a nebulonis illius molestia se exemit.