Latin · ~11 min
1.116 to 1.123
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.116-123
Not analysed yet
56. De Illo Qui Aratrum Super Humerum Portavit Alter, Pierus nomine, admodum incultus, cum usque ad meridiem arasset, fessis bobus, et ipse labore fatigatus, rediturus in oppidum, aratrum super asellum alligat, deinde asellum, praemissis bobus, ascendit. Qui cum nimio onere gravatus sub pondere deficeret, sentit tandem Pierus asellum ire non posse. Tum descendens atque aratrum super humerum ponens, rursus asellum ascendit, inquiens: 'Nunc recte ambulare potes, non enim tu, sed ego aratrum fero.' 57. Responsio Elegans Dantis, Poetae Florentini Dantes Alligerius, poeta noster Florentinus, aliquamdiu sustentatus est Veronae opibus Canis veteris Principis de la Scala, admodum liberalis. Erat autem et alter penes Canem Florentinus, ignobilis, indoctus, imprudens, nulli rei praeterquam ad jocum risumque aptus, cujus ineptiae, ne dicam facetiae, Canem perpulerant ad se ditandum. Cum illum veluti beluam insulsam, Dantes, vir doctissimus, sapiens ac modestus, ut aequum erat, contemneret: 'Quid est' inquit ille, 'quod tu, cum habearis sapiens ac doctissimus, tamen pauper es et egenus, ego autem stultus et ignarus divitiis praesto?' Tum Dantes: 'Quando ego reperiam dominum,' inquit, 'mei similem et meis moribus conformem, sicuti tu tuis, et ipse similiter me ditabat.' Gravis sapiensque responsio! Semper enim domini eorum consuetudine qui sibi sunt similes delectantur. 58. Ejusdem Poetae Faceta Responsio Huic ipsi inter seniorem aliquando junioremque Canes prandenti, cum ministri utriusque, dedita opera, ante pedes Dantis, ad eum lacessendum, ossa occulte subjecissent, remota mensa, versi omnes in solum Dantem, mirabantur, cur ante ipsum solummodo ossa conspicerentur. Tum ille, ut erat ad respondendum promptus: 'Minime,' inquit, 'mirum, si Canes ossa sua comederunt: ego autem non sum Canis.' 59. De Muliere Obstinata Quae Virum Pediculosum Vocavit Colloquebantur aliquando de pertinacia mulierum, quae ita quandoque perstant animo indurato, ut se mori malint quam cedere ex sententia. Tum unus: 'Mulier quaedam e nostris,' inquit, 'admodum viro contraria, semper verbis ejus objurgando refragabatur, perstans in eo quod coeperat, ita ut superior esse vellet. Habita semel cum viro gravi altercatione, maritum pediculosum vocavit. Ille, ut verbum id retractaret, uxorem verberibus contendebat, pugnis caedens ac calcibus. Quo magis caedebatur, eo plus illa pediculosum appellabat. Vir tandem verberando lassus, ut uxoris pertinaciam superaret, per funem in aquae puteum demisit, suffocaturum se dicens, nisi verbis ejusmodi abstineret. Instantius perseverabat, etiam in aqua mentum usque constituta, verbum illud continuans. Tum vir, ne amplius loqui posset, in puteum demersit, tentans si eam mortis periculo a verborum pertinacia posset avertere. At illa, loquendi facultate adempta, etiam dum suffocaretur, quod loqui nequibat, digitis exprimebat; nam manibus super caput erectis, atque ungulis utriusque pollicis conjunctis, saltem quod potuit gestu, viro pediculos objiciebat. Unguibus enim eorum digitorum pediculi a feminis occidi consueverunt.'