Latin · ~7 min
1.124 to 1.131
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.124-131
Not analysed yet
60. De Eo Qui Uxorem In Flumine Peremptam Quaerebat Alter, uxorem quae in flumine perierat quaerens, adversus aquam proficiscebatur. Tum quidam admiratus, cum deorsum secundum aquae cursum illam quaeri admoneret: 'Nequaquam hoc modo reperietur,' inquit. 'Ita enim, dum vixit, difficilis ac morosa fuit, reliquorumque moribus contraria, ut nunquam nisi contrario et adverso flumine etiam post mortem ambulasset.' 61. De Rustico Qui Nobilem Se Fieri Quaerebat Petebat a Duce Aurelianensi subrusticus moribus et vita incultus quidam, qui ei serviebat, ut se nobilem faceret. Id fit apud Gallos emptis possessionibus, ex quibus solis ruri vitam nobiles ducant. Tum Dux, qui naturam hominis callebat: 'Divitem,' inquit, 'te facillime possem facere; nobilem nunquam possem.' 62. De Guilhelmo Qui Habebat Priapeam Supellectilem Formosam Erat in oppido nostro Terrae Novae vir nomine Guilhelmus, faber lignarius, Priapea supellectile satis copiosus. Divulgaverat hoc uxor inter vicinas. Ea mortua, duxit aliam uxorem juvenculam simplicem, Antoniam nomine, quae desponsata praesenserat ex vicinis ingens viri telum. Qua ergo nocte primo cum viro concubuit, tremebunda nolebat haerere viro, neque coitum pati. Sensit vir tandem quid timeret adolescentula, consolatusque illam, verum esse quod audierat, ait, sed duas se mentulas habere, parvam ac majorem quamdam. 'Ne te ergo offendam,' ait, 'utar hac nocte parva, quae tibi minime nocebit; postea majori, si tibi videbitur.' Consentiens puella obsecuta est viro, absque clamore aut nocumento aliquo. Post mensem vero facta liberior atque audentior, cum noctu viro suo blandiretur: 'Mi vir,' inquit, 'si libet, majore jam illo socio utaris.' Risit vir, cum semiasellus in ea re videretur, bonum uxoris appetitum: hoc postea narrantem audivi in aliorum coetu. 63. Responsio Unius Mulieris Pisanae Sambacharia mulier Pisana fuit, prompta ad respondendum. Accedens histrio quidam ad illudendum ei: 'Praeputium,' inquit, 'asini vos salutat.' Tum illa e vestigio: 'Ohe!' inquit, 'sane unus ex suis nuntiis videris.' Quo facete dicto abiit.