Latin · ~9 min
1.132 to 1.141
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.132-141
Not analysed yet
64. Dictum Matronae Quae Vestes Adulterae Ad Fenestras Conspexit Mulier adultera expanderat mane ad fenestras varii generis vestimenta ab adultero data. Matrona ante domum transiens, conspectis tot vestibus: 'Sicut aranea telas, ita haec,' inquit, 'vestes suas culo effecit, pudendorum artificium omnibus ostentans.' 65. Monitio Cujusdam Rogabat quidam contribulem meum virum facetum tempore vindemiae, ut sibi vasa quaedam vinaria mutuo concederet. Tum ille inquit: 'Do uxori expensas per universum annum, ut ea in Carnisprivio uti possim.' Monuit hoc dicto non esse postulandas ab aliis eas res, quarum usus esset eis necessarius. 66. Dictum Perusini Ad Uxorem Perusini habentur viri faceti ac perurbani. Rogavit maritum uxor, Petrucia nomine, ad diem festum postridie profectura, ut sibi calceos novos emeret. Annuit vir ejus, et simul jussit, antequam domo abiret, mane gallinam in prandium coqui. Uxor, cum cibum parasset, ostium egressa, conspectoque simul quem summe adamabat juvene, domum regreditur, dato signo, ut se intus, cum vir abesset sequeretur; et, ne longior mora esset, ascensis scalis se ad terram prostravit, ita ut ex ostio posset conspici. Superimposito autem juvene, clunes ejus cruribus ac pedibus amplexa, concupito operi intendebat. Vir interim existimans uxorem ad festivitatem jam profectam, et simul tardius redituram, socium rogavit ad prandium, dicens uxorem prandio esse fallendam. Cum domum pergerent, vir prius ingreditur, visaque apud scalas uxore supra juvenem pedes commovente: 'Ohe! Petrucia,' inquit, 'per culum asini!' ut mos est illis jurandi) 'si hoc modo ambulaveris, nunquam istos calceos consumes.' 67. Perfacetum Dictum Cujusdam Adolescentis Querebatur rusticana mulier anserulos suos non se bene habere, fascinatos verbis cujusdam vicinae, quae, cum illos collaudasset, nequaquam postea addidisset: Deus eos benedicat, prout vulgo dici solet. Haec cum adolescens audisset: 'Nunc causam video,' inquit, 'cur mihi mentula aegrius se habuit his diebus admodum debilitata. Nam cum eam quispiam laudasset, nequaquam addidit ejusmodi benedictionem, quo factum est, ut fascinatam putem, cum postmodum nunquam erexit caput. Benedic ergo eam, te rogo,' ait, 'quo priores recuperet vires.' 68. De Viro Stolido Qui Simulantem Vocem Credidit Se Ipsum Esse Pater cujusdam amici nostri cognoscebat mulierem viro insulso ac balbutienti nuptam. Semel cum noctu ad eam accederet, credens virum abesse, ostium palam pulsavit, simulans viri vocem, ac sibi aperiri ostium petiit. Vir autem stolidus, domi existens, audita illius voce: 'Joanna, aperi, Joanna, introduc illum,' inquit: 'nam videtur idem, qui ego, esse.'