Latin · ~11 min
1.142 to 1.147
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.142-147
Not analysed yet
69. De Rustico Qui Anserem Venalem Deferebat Rusticum adolescentem, qui Florentiae anserem deferebat venalem, conspicata mulier, quae sibi faceta videbatur, ridendi hominis gratia rogavit, quanti anserem faceret. At ille: 'Quod facillime,' inquit, 'persolvas.' 'Quid est?' inquit mulier. 'Unico,' ait ille, 'coitu.' 'Jocaris,' respondit mulier, 'sed domum ingredere, et de pretio conveniemus.' Ingressus domum, cum perstaret in sententia, mulier pretio annuit. Verum cum superiores partes egisset, petito ansere, rusticus se negat daturum; non enim se mulierem subagitasse, sed se ab ea compressum dixit. Igitur, redintegrata pugna, munere sessoris fungitur adolescens. Iterum ex conventu mulier cum anserem postulasset, renuit adolescens, pari ratione se cum illa esse asserens; non enim se pretium accepisse, sed repulisse injuriam illatam; nam se prius a muliere subactum. Cum longior progrederetur contentio, superveniens vir sciscitatur, quaenam haec sit controversia: 'Cupiebam,' inquit uxor, 'tibi cenam opiparam parare, nisi hic maledictus impediret: convenerat enim mecum in viginti solidis; nunc, postquam introiit domum, mutata est sententia, duos amplius requirit.' 'Eia,' inquit vir, 'tam parva res impedit cenam nostram! Accipe,' inquit, 'quodlibet.' Ita rusticus pretium abstulit et concubitum uxoris. 70. De Avaro Qui Urinam Degustavit Curialis unus e nostris notae avaritiae, saepe mensam familiae accedebat, dum comederet, degustans vinum, an satis aquatum esset: simulabat autem se id agere, ut bono vino uterentur. Hoc cum animadvertissent nonnulli, tandem communicato consilio recentem quandoque urinam pro vino in mensa supposuere, qua hora venturum hominem suspicabantur. Accessit ille more suo, et cum urinam bibisset, nauseans ac semieructans, magno clamore abscessit, minatus multa illis qui haec conati essent. Illi vero risu cenam finierunt. Hoc ejus rei machinator mihi postmodum retulit multo cum risu. 71. De Quodam Pastore Simulatim Confitente Pastor ovium, ex ea Regni Neapolitani ora quae olim latrociniis operam dabat, semel Confessorem adiit, sua peccata dicturus. Cum ad sacerdotis genua procubuisset: 'Parce mihi,' inquit ille lacrimans, 'Pater mi, quoniam graviter deliqui.' Cum juberet dicere quid esset, atque ille saepius id verbum iterasset, tanquam qui nefarium admisisset scelus, tandem hortatu sacerdotis ait, se cum caseum faceret jejunii tempore, ex pressura lactis guttas quasdam quas non spuisset in os desiliisse. Tum sacerdos, qui mores illius patriae nostrae, subridens, cum dixisset graviter illum deliquisse, qui Quadragesimam non servasset, quaesivit numquid aliis obnoxius esset peccatis. Abnuente pastore, rogavit, num cum aliis pastoribus quemquam peregrinum, ut mos est illius regionis, transeuntem spoliasset aut peremisset: 'Saepius,' inquit, 'utraque in re cum reliquis sum versatus; sed istud,' ait, 'apud nos est ita consuetum, ut nulla conscientia fiat.' Cum utrumque grave facinus Confessor asseveraret, ille ut rem levem latrocinia et hominum caedem, quae apud eos usu probarentur, existimans, solius lactis veniam petebat. Res pessima consuetudo peccandi, quae etiam illa errata levia reddit, quae sunt gravissima.