Latin · ~9 min
1.148 to 1.155
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.148-155
Not analysed yet
72. De Lusore Propter Lusum In Carcerem Truso Est in oppido Terrae Novae certa constituta poena his qui luserunt ad talos. Quidam notus meus, in ludo deprehensus, contracta poena, in carcerem trusus fuit. Cum peteretur ab eo, cur ibi reclusus esset: 'Hic noster Praetor,' inquit, 'quia quod meum erat lusi, me in carcerem posuit. Quidnam hic ageret, si lusissem suum?' 73. De Patre Filium Ebrium Redarguente Pater, cum filii ebrietatem saepius nequicquam redarguisset, conspecto semel in via ebrio, erectis verendis, turpiter jacente, pueris quoque permultis qui circumstabant ridentibus atque illudentibus, filium ad tam verecundum spectaculum vocavit, existimans hoc exemplo ab ebrietate deterreri eum posse. Ille autem, viso ebrio: 'Rogo, pater,' inquit, 'ubi est id vinum, quo iste ebrius factus est, ut ego etiam ejus vini dulcedinem degustem?' non ebrii turpitudine absterritus, sed vini cupiditate commotus. 74. De Adolescente Perusino Hispinam quoque Perusinum, adolescentem nobilem atque admodum dissolutum, cum opprobrio ceteris ex ea familia esset, ad se vocavit semel Simon Caeculus, cognatus ejus, senex magnae auctoritatis atque admodum prudens: et cum rationibus multis adolescentem ad meliorem vitam hortatus esset, detestans vitia, virtutes vero collaudans, postquam tandem peroravit: 'Simon,' inquit ille, 'composite atque ornate admodum, sicuti virum eloquentem decet, fecisti verba: verum centies jam pulchriores orationes in hanc sententiam audivi, et tamen nihil eorum quae dicebantur unquam facere volui.' Nihil amplius superior exemplo quam hic verbis profuit. 75. De Duce Andegavensi Qui Pretiosam Supellectilem Redolpho Ostendit Erat sermo aliquando in coetu doctorum virorum reprehendentium inanem eorum curam, qui multum studii operaeque in quaerendis emendisque pretiosis lapidibus ponunt. Hic quidam: 'Recte,' inquit, 'Redolphus ex Camerino Ducis Andegavensis, cum ad Regnum Neapolitanum proficisceretur, stultitiam monstravit. Cum enim Redolphus ad eum visendum in castra venisset, ostendit ei Dux pretiosam admodum supellectilem, interque cetera margaritas, saphiros, carbunculos, et ceteros lapides, magno qui in pretio habentur. His conspectis, quaesivit Redolphus quanto lapides illi existimarentur et quid utilitatis afferrent. Magnum quid aestimari Dux respondit, sed nihil afferre lucri. Tum Redolphus 'Ostendam tibi,' inquit, 'duos lapides decem florenorum, qui mihi annuatim ducentos reddunt,' ac deinde cum Ducem haec admirantem ad molendinum quod ipse construi fecerat duxisset, duos molares lapides ei ostendit, dicens illos esse, qui suorum pretiosorum utilitatem virtutemque superarent.