Latin · ~8 min
1.194 to 1.201
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.194-201
Not analysed yet
95. Dictum Episcopi Electensis Alter, Episcopus scilicet Electensis, Romani cujuspiam dictum retulit. Cum Cardinali Neapolitano, homini stolido atque indocto, redeunti a Pontifice Romanus civis obviasset, Cardinalis vero, quia mos suus erat, continuo rideret, petivit a socio quamnam ob causam Cardinalem putaret ridere. Qui cum id se nescire respondisset: 'Atqui,' inquit, 'stultitiam Pontificis ridet, qui se adeo immerito Cardinalem fecit.' 96. Facetum Dictum Cujusdam Abbatis Subdidit et alius duo facete ab Oratoribus (hi duo Abbates Ordinis S. Benedicti erant) Concilii Constantiensis dicta. Qui cum ad Petrum de Luna, antea apud Hispanos et Gallos Pontificem, nomine Concilii venissent, atque is, illis conspectis, duos corvos se adire dixisset, minime mirum videri debere alter respondit, si corvi ad ejectum cadaver accederent: exprobrans ei quod a Concilio damnatus pro cadavere haberetur. 97. Dictum Facetum Idem in altercatione, quam super jure Pontificatus cum ipso habebant, cum Petrus dixisset: 'Hic est Arca Noe,' designans apud se jus esse Apostolicae Sedis: 'In Arca Noe,' inquit, 'beluae fuerunt permultae.' 98. Mirabilia Per Librarium Dicta Librarius meus, Joannes nomine, qui nuper ex ea regione quam vocant Britanniam redierat, retulit mihi in cena ad octo Idus Octobris, paenultimo Martini anno, quaedam miracula, quae se vidisse asserebat homo doctus et minime mendax. Primum est sanguinem inter Ligerim, Biturigas, et Pictones pluisse, exque ea pluvia sanguine perfusos lapides videri. Hoc quoniam accidisse saepius historiae prodiderunt, minus mirandum videtur. Quod sequitur, nequaquam credidissem, nisi asseverantis jusjurandum accessisset. In festo Petri et Pauli Apostolorum, quod est in mense Junii, ait quosdam messores in patria sua, cum pridie nescio quid faeni in agro reliquissent, contempto die, ne faenum amitteretur, rediisse ad metendum, quod unica hora effici potuisset. Sed Dei judicio messores diutius vagatos esse per agrum metentes, neque aliud quicquam die noctuque agentes, absque cibo et somno; neque vero pluribus diebus aut illos agrum exire, aut alios ad illos ut sciscitarentur quidnam id sibi vellet, accedere potuisse, cum multi circumstarent, fatuos illos existimantes. Vidisse se illos metentes librarius asseruit; quid vero illis postea acciderit, nescire se dixit.