Latin · ~11 min
1.202 to 1.206
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.202-206
Not analysed yet
99. Mirabile Judicium Ex Contemptu Sanctorum Sic alter ex Senatoribus meis, Rolletus nomine, patria Rothomagensis, se haud dissimile miraculum vidisse ex contemptu Sanctorum Dei affirmavit. Esse ait juxta castellum civitatis parochiam quamdam dicatam Beato Gothardo; cujus solemnis cum adesset dies, parochiani omnes ingens de more festum cum processione et pompa agebant. Adolescentula vero alterius parochiae, cum illos derideret, nomenque Sancti sperneret et eorum caerimonias, se in ejus contemptum filaturum dixit, ac deinceps colum sumpsit et fusum. Haec autem subito cum manibus et digitis magno cum dolore haesissent, ita ut avelli nequirent, adolescentula vero muta esse facta, nutu (nam voce non poterat) dolorem et causam significabat, et tandem accurrente hominum multitudine ductam ad altare Sancti quem contempserat, atque ibi voto suscepto et restitutam vocem, et colum fusumque e manibus cecidisse. Haec in sua parochia accidisse dixit, ita indubie ut mihi incredulo aliquam fidem facere videretur. 100. Facetissimum De Sene Quodam Qui Portavit Asinum Super Se Dicebatur inter Secretarios Pontificis, eos, qui ad vulgi opinionem viverent, miserrima premi servitute, cum nequaquam possibile esset, cum diversa sentirent, placere omnibus, diversis diversa probantibus. Tum quidam ad eam sententiam fabulam retulit, quam nuper in Alemannia scriptam pictamque vidisset. Senem ait fuisse, qui cum adolescentulo filio, praecedente absque onere asello quem venditurus erat, ad mercatum proficiscebatur. Praetereuntibus viam quidam in agris operas facientes senem culparunt, quod asellum nihil ferentem neque pater, neque filius ascendisset, sed vacuum onere sineret, cum alter senectute, alter aetate tenera vehiculo egeret. Tum senex adolescentem asino imposuit, ipse pedibus iter faciens. Hoc alii conspicientes increparunt stultitiam senis quod, adolescente qui validior esset super asinum posito, ipse aetate confectus pedes asellum sequeretur. Immutato consilio atque adolescente deposito, ipse asinum ascendit. Paulum vero progressus, audivit alios se culpantes, quod parvulum filium, nulla ratione aetatis habita, tanquam servum post se traheret, ipse asello, qui pater erat, insidens. His verbis permotus, filium asello secum superimposuit. Hoc pacto iter sequens, interrogatus inde ab aliis, an suus esset asellus, cum annuisset, castigatus est verbis, quod ejus tanquam alieni nullam curam haberet, minime apti ad tantum onus, cum satis unus ad ferendum esse debuisset. Hic homo perturbatus tot variis sententiis, cum neque vacuo asello, neque ambobus, neque altero superimpositis absque calumnia progredi posset, tandem asellum pedibus junctis ligavit, atque baculo suspensum, suo filiique collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem spectaculi ad risum effusis, ac stultitiam amborum, maxime vero patris, increpantibus, indignatus ille, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen dejecit, atque ita amisso asino domum rediit. Ita bonus vir, dum omnibus parere cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.