Latin · ~7 min
1.207 to 1.212
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.207-212
Not analysed yet
101. Hominis Maxima Imperitia Recitabantur aliquando litterae coram prioribus Florentinis, narrantes quaedam de homine non satis Reipublicae accepto. Cum vero nomen illius saepius referri in litteris necesse fuisset, accidit ut nomini illi adderetur praefatum, ut dicam Paulum. Tum unus ex astantibus, litterarum rudis, existimans verbum illud honorificum esse, et magnam aliquam laudem in praefati nomine contineri, ac si sapientissimum aut prudentissimum scripsisset, statim vociferari coepit, rem indignam esse, ut homo improbus, hostis patriae, praefatus appellaretur. 102. Alia Hominis Imperitia Similis huic contribulis meus Mattheozius nomine, homo rusticus, risum multis commovit. Nam die festo, in convivio sacerdotum, cui praeparando ipse nonnullique alii praefuerant, cum post cibum gratiae sacerdotibus (plures enim ex longinquo convenerant) agendae essent, hic cui negotium demandatum erat, admodum senex, verba faciens: 'Patres mei, si quid defuit vobis,' inquit, 'ignoscite; non fecimus quod debuimus, sed pro modo facultatis nostrae tractavimus vos secundum Vestram Ignorantiam.' Putavit homo rudis, qui aliquod verbum resonans quaerebat, se id pro summa laude dixisse, ac si Prudentiam aut Sapientiam dixisset. 103. De Quodam Sene Barbato Vir doctissimus atque humanissimus omnium Antonius Luscus, retulit nobis inter loquendum, post convivium, rem ridendam. Est communis loquendi modus, cum quis ventris crepitum edidit, ut circumstantes: Ad barbam ejus, qui nihil cuiquam debet, dicant. Senex quidam Vincentiae, barba admodum prolixa, vocatus a creditore in judicium coram Praeside civitatis (is Ugulottus Biancardus fuit, vir doctus atque severus), cum multis verbis jactabundus clamitaret, se nullius ulla in re debitorem esse, repetens saepius nihil cuiquam se debere: 'Facesse hinc ocius,' Ugulottus ait, 'atque hanc tuam foetidam barbam, quae nos malo odore conturbat, amove.' Cum ille stupidus, quamobrem foeteret adeo graviter, postulasset: 'Referta est,' inquit Ugulottus, 'omnibus bombis, quae unquam ab hominibus editae sunt, cum ad barbam ejus, qui nullum habet debitum, rejiciantur.' Hoc dicto perfacete elusit hominis jactantiam, ridentibus qui aderant omnibus.